Rozmiar: 15909 bajtów

CXVII.

1320, Mai 7. Avignon.

Breve des Papstes Johann XXII. in Betreff der Präbende des Breslauer Domherrn Heinrichs von Würben.

Johannes episcopus, servus servorum dei dilecto filio . . abbati monasterii in Camenz, Wratislaviensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad audienciam nostram pervenit, quod tam dilectus filius Henricus de Wirbna, canonicus ecclesie Wratislaviensis, quam predecessores sui eiusdem ecclesie canonici, qui prebendam, quam ipse in eadem ecclesia obtinet, tenuerunt, pro tempore decimas, terras, domos, vineas, prata, pascua, nemora, molendina, possessiones, iura, iurisdicciones et quedam alia bona ad prebendam suam ipsius ecclesie spectancia, datis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, interpositis iuramentis, factis renunciacionibus et penis adiectis, in gravem ipsius prebende lesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad nonmodicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur super hiis in communi forma a sede apostolica confirmacionis litteris impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ipsius prebende per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus litteris, instrumentis, iuramentis, renunciationibus, penis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem, eiusdem prebende legitime renovare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avinione Nonis Maii pontificatus nostri anno Quarto.
Eustach.

Or. Perg. Grüssau 43 im Staatsarchive. Das Bleisiegel an einem Bindfaden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów